Lyrics of
Adorote Devote Latim

Adoro te devote, latens deitas
Quae sub his figuris vere latitas
Tibi se cor meum totum subiicit
Quia te contemplans totum déficit
Visus, tactus, gustus in te fallitur
Sed auditu solo tuto creditur
Credo quidquid dixit dei filius
Nil hoc verbo veritatis verius
In cruce latebat sola deitas
At hic latet simul et humanitas
Ambo tamen credens atque confitens
Peto quod petivit latro paenitens
Plagas, sicut thomas, non intueor
Deum tamen meum te confiteor
Fac me tibi semper magis credere
In te spem habere, te diligere
O memoriale mortis domini!
Panis vivus, vitam praestans homini!
Praesta meae menti de te vivere
Et te illi semper dulce sapere
Pie pellicane, iesu domine
Me immundum munda tuo sanguine
Cuius una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere
Iesu, quem velatum nunc aspicio
Oro fiat illud quod tam sitio
Ut te revelata cernens facie
Visu sim beatus tuae gloriae
Amén